PSYCHE MARITUM PERDIT
Proxima nocte dum dormit Psyche, iterum adest maritus ille et "Psyche", inquit, "Uxor cara, ego te ualde amo et tibi omnia do quae cupis. Sed non licet tibi uultum meum uidere. Si me in luce uideris, numquam ad te redibo".Psyche, ubi mariti uerba audit, ualde tristis est, sed oscula mariti consolationem ei ferunt. Mox dormit, et ubi euigilat, sola est.
Psyche diu si uiuit: Interdiu uoces eam curant, nocte guadet complexibus mariti. Sed ualde cupit uultum mariti spectare. Itaque nocte quadam lucernam parat. Maritus redit et lectum ascendit; Psychen complexibus ardentibus tenet, deinde dormit. Psyche e lecto exsilit lucernamque accendit; tum primum mariti uultum uidet. Statim amore flagrat; Cupidinem dormientem iterum atque iterum basiat. Sed lucerna illa stillam olei ardentis emittit, quae in Cupidinem cadit. Statim exsilit Cupido, neque unquam postea ad Psychen redit.

No hay comentarios:
Publicar un comentario